I Mottetti di Baldassare Galuppi “Buranello” sono annoverati trai brani più famosi delle Musica Sacra.
Venne detto Buranello perchè nato a Burano, una località vicino Venezia.
Confitebor tibi Domine in toto corde meo:
in consilio iustorum et congregatione.
Magna opera Domini:
exquisita in omnes voluntates eius.
Confessio et magnificentia opus eius:
et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum
misericors et miserator Dominus:
escam dedit timentibus se.
Memor erit in sæculum testamenti sui:
virtutem operum suorum annuntiabit populo suo.
Ut det illis hereditatem gentium:
opera manuum eius veritas et iudicium.
Fidelia omnia mandata eius
confirmata in sæculum sæculi:
facta in veritate et æquitate.
Redemptionem misit populo suo:
mandavit in æternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen eius:
initium sapientiæ timor Domini.
Intellectus bonus omnibus facientibus eum:
laudatio eius manet in sæculum sæculi.
Gloria Patri et Filio:
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper:
et in sæcula sæculorum. Amen.
Di seguito ascoltiamo e “vediamo” Confitebor tibi, Domine.
Musica Colta è un periodico a sfondo musicale “colto” orientato alla diffusione semplice e gratuita. Il nostro modello di riferimento è il percorso artistico-culturale che dall’alba della Civiltà ha segnato la crescita dell’Uomo, del suo Pensiero e della sua Cultura. Per contattarci vi invitiamo a scrivere al seguente indirizzo: musicacoltaeu@gmail.com